投稿募集! スレッド一覧

スレッド作成 他のスレッドを探す

[PR] 仕事探し グアム格安旅行 北海道の求人・転職 seo対策 CIA
teacup. ] [ 無料掲示板 ] [ プレミアム掲示板 ] [ teacup.コミュニティ ] [ ブログ ] [ チャット ]

新着順:41/458 記事一覧表示 | 《前のページ | 次のページ》

Zarlino_Canticum canticorum Salomonis(ソロモンの雅歌)の歌詞

 投稿者:鳥見人  投稿日:2009年 5月22日(金)18時28分15秒
  通報
  1.
Osculetur me osculis oris sui, quia meliores sunt amores tui vino,
fragrantes unguentis optimus.
Oleum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae dilexerunt te.

Trahe me post te, curremus. Introduxit me rex in cellaria sua,
exultabimus et laetabimur in te,
memores amorum tuorum super vinum. Recti diligunt te.(1:1-3)

2.
Nigra sum, sed formosa filiae Jerusalem, sicut tabernacula cedar,
sicut pelles Salomonis.
Nolite me considerare, quod fusca sim, quia decoloravit me sol.

Filii matris meae pugnaverunt contra me,  posuerunt me custodem in vineis:
vineam meam non custodivi.
Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas,  ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam post  greges sodalium tuorum.
3.
Si ignoras  o pulchra inter mulieres,
egredere,  et abi post vestigia gregum tuorum,
et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum.
Equitatui cruruum  Pharaonis assimilavi te,  amica mea.

Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis,
collum tuum sicut monilia.
Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
Dum esset Rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum.
Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi,
inter ubera mea commorabitur.
Botrus camphore dilectus meus  in vineis Engaddi. (1:7-13)

4.
Ecce tu pulchra es amica mea,
ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum.
Ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus.
Lectulus noster floridus.
Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.

5.
Ego rosa saron, et lilium convallium.
Sicut lilium inter spinas,  sic amica mea inter filias.
Sicut malus inter ligna sylvarum,  sic dilectus meus inter filios.
Sub umbra illius quem desideraveram,  sedi et fructus ejus dulcis gutturi meo.

Introduxit me in cellam vinariam,  insignivit in me caritatem.
Fulcite me phialis, stipate me malis,  quia amore langueo.
Leva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Adiuro vos filiae Jerusalem per capreas cervosque camporum,
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectionem,  donec ipsa velit.

6.
Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas,  nam vinea nostra floruit.
Dilectus meus mihi et ego illi, qui pascitur inter lilia,
donec adspiret dies, et inclinentur umbrae.
Revertere,  similis esto dilecte mi capreae,  hinnuloque cervorum, super montes Bether.(2:15-17)

7.
In lectulo meo per dies quaesivi quem diligit anima mea.
Quaesivi illum, et non inveni.
Surgam, et circuibo civitatem, per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea.
Quaesivi illum, et non inveni.

Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem.
Num, quem diligit anima mea, vidistis?
Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligt anima mea.
Tenui eum,  nec dimittam,  donec introducam illum in domum matris meae,
et in cubiculum genetricis meae.  (3:1-4)

8.
Adiuro vos filiae Jerusalem per capreas cervosque camporum, ne suscitetis,
neque evigilare faciatis dilectionem, donec ipsa velit.
Quae est ista, quae ascendit per desertum sicut virgula fumi,
ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii.

En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel,
omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi,
uniuscujusque ensis super foemur suum, propter timores nocturnos.(3:5-8)

9.
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani.
Columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum,
ascensum purpureum media charitate constravit propter filias Jerusalem.

Egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate,
quo coronavit illum mater sua in die disponsionis illius,
et in die laetitiae cordis ejus.   (3:9-11)

10.
Ego veni in hortum meum soror mea sponsa,
messui myrrham meam cum aromatibus meis,
comedi favum meum cum melle meo,
bibi vinum meum cum lacte meo.
Comedite, amici, et bibite, et inebriamini charissimi.
Ego dormio et cor meum vigilat.

Vox dilecti mei pulsantis, aperi mihi soror mea, amica mea,
columba mea, immaculata mea,
quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa?
lavi  pedes meos, quomodo inquinabo illos?
dilectus meus misit manum suam per foramen,
et venter meus intremuit  intra me.     (5:1b-4)
 
》記事一覧表示

新着順:41/458 《前のページ | 次のページ》
/458